- MERENDA
- MERENDAolim cum Prandio eadem fuit: dein, cum luxus et nequitia serpere coepit; et ab ed ad Cenam, i. e., a meridie ad vesperam, ieiunitas nimium visa est longa, Prandii usus in Merendae locum ac horam successit: Merenda vero post eam horam, unde nomen sumpsit, i. e. post meridiem, producta est, qui mos hodieque obtinet. De ea Iustus Lipsius Cent. 1. Ep. 65. Merenda, inquit, est cibus, qui declinante die sumitur, quasi post meridiem edendus, et proxime cenae, unde et Antecoenium a quibusdam dicitur. Ios. Scaliger tamen Notis in Varr. de R. R. ait, Merendam dictam esse, quod iis, qui mererent aere, h. e. mercenariis data fuerit, adducens fragmentum Calpurnii:------ Serae cum venerit hora Merendae.Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 26. et 27. et supra passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.